Caricamento...

Ricerca dell'Elenco effettuata


Autore:  

Frase

Libido, non iudicium est quod levitas sapit. >>Condividi

Licentiam des linguae, cum verum petas. >>Condividi

Locis remotis qui latet, lex est sibi. >>Condividi

Loco ignominiae est apud indignum dignitas. >>Condividi

Longinquum est omne, quod cupiditas flagitat. >>Condividi

Lucrum sine damno alterius fieri non potest. >>Condividi

Mage fidus heres nascitur quam scribitur. >>Condividi

Mage valet, qui nescit quod calamitas valet. >>Condividi

Magnum crimen secum adfert indignatio. >>Condividi

Mala causa est, quae requirit misericordiam. >>Condividi

Mala est inopia, ex copia quae nascitur. >>Condividi

Mala est medicina, ubi aliquid naturae perit. >>Condividi

Mala est voluptas ad alienum consuescere. >>Condividi

Mala mors necessitatis contumelia est. >>Condividi

Malae naturae numquam doctore indigent. >>Condividi

Malam rem cum velis, honestatem improbes. >>Condividi

Male facere qui vult, numquam non causam invenit. >>Condividi

Male geritur, quidquid geritur fortunae fide. >>Condividi

Male imperando, summum imperium amittitur. >>Condividi

Minus saepe pecces, si scias quod nescias. >>Condividi

Misera est voluptas, ubi pericli memoria est. >>Condividi

Misereri scire sine periclo est vivere. >>Condividi

Misericors civis patriae est consolatio. >>Condividi

Miserrima est fortuna, quae inimico caret. >>Condividi

Miserrimum est arbitrio alterius vivere. >>Condividi

Miserum est tacere cogi, quod cupias loqui. >>Condividi

Mora cogitationis diligentia est. >>Condividi

Mora omnis odio est, sed facit sapientiam. >>Condividi

Mori est felicis, antequam mortem invocet. >>Condividi

Mori necesse est, sed non quotiens volueris. >>Condividi

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142

 Frasi Trovate n 4245

Dati elaborati da www.massimomoretti.it

<<Modifica Opzioni di Ricerca
Web Icon

Utenti connessi: 18 Sei il visitatore n° 2.531 | Email | Privacy Policy