Caricamento...

Ricerca dell'Elenco effettuata


Autore:  

Frase

Mors infanti felix, iuveni acerba, sera nimis seni. >>Condividi

Mortem ubi contemnas, omnes viceris metus. >>Condividi

Mortuo qui mittit munus, nil dat illi, sibi adimit. >>Condividi

Muliebris lacrima condimentum est malitiae. >>Condividi

Mulier cum sola cogitat, male cogitat. >>Condividi

Mulier quae multis nubit, multis non placet. >>Condividi

Multa ante temptes, quam virum invenias bonum. >>Condividi

Multa ignoscendo fit potens potentior. >>Condividi

Multis minatur, qui uni facit iniuriam. >>Condividi

Multis placere quae cupit, culpam cupit. >>Condividi

Multorum calamitate vir moritur bonus. >>Condividi

Multos timere debet, quem multi timent. >>Condividi

Muneribus, non lacrimis, meretrix est misericors. >>Condividi

Mutare quod non possis, ut natum est, feras. >>Condividi

Naturam abscondit, cum improbus recte facit. >>Condividi

Nec morten effugere quisquam nec amorem potest. >>Condividi

Nec vita nec fortuna hominibus perpes est. >>Condividi

Necesse est maximorum minima esse initia. >>Condividi

Necessitas ab homine quae vult impetrat. >>Condividi

Necessitas dat legem, non ipsa accipit. >>Condividi

Necessitas egentem mendacem facit. >>Condividi

Necessitas quam pertinax regnum tenet! >>Condividi

Necessitas quod celat, frustra quaeritur. >>Condividi

Necessitas quod poscit, nisi des, eripit. >>Condividi

Necessitatem ferre, non flere addecet. >>Condividi

Necessitati quodlibet telum utile est. >>Condividi

Non facile solus serves, quod multis placet. >>Condividi

Non leve beneficium praestat qui breviter negat. >>Condividi

Non novit virtus calamitati cedere. >>Condividi

Non pote non sapere, qui se stultum intellegit. >>Condividi

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142

 Frasi Trovate n 4245

Dati elaborati da www.massimomoretti.it

<<Modifica Opzioni di Ricerca
Web Icon

Utenti connessi: 16 Sei il visitatore n° 2.724 | Email | Privacy Policy